Charter Document - 04950098

Charter Document - 04950098


Charter Number: 04950098
Cartulary Title: Cartulaire de l'Abbaye de Saint-Martin de Pontoise
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1142
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Quoniam quidem in omni rerum substantia nihil homine mutabilius ne apud futuros ea que antiqui statuerunt oblivione delerentur ideo tam presentes quam futuris notum fieri volumus quoniam Theobaldus de Gisortio filius Pagani de Nigelo dedit Deo et ecclesie Sancti Martini Pontisariensis et monachis ibidem Deo servientibus duo molendina tanget acia apud castrum Pontisarense que multo ante mater ejus eidem ecclesie dederat sed tunc isdem Theobaldus concedere noluit postea vero gratia Dei compunctus quod injuste tenuerat benevole reddidit [] Donum istud factum fuit in capitulo die quadam dominica in ramis Palmarum audiente et concedente uxore ejus Agnete hoc ipsum concedentibus nepotibus suis Herveo atque Fulchardo sororeque ipsius Theobaldi Richildi Huic dono interfuerunt testes plurimi scilicet Hugo Babolanus Guillelmus de Argenteolis Herveus celerarius monachorum Ipsa etiam die post processionem que in memoriam Domini nostri Jesu Christi advenientis in Jerusalem ad Crucem usque extenditur congregato iterum in ecclesia Sancti Martini innumerabili populo qui pene totius ejusdem ecclesie parietes impleverat finitoque sermone qui pro edificatione populi factus fuerat hujus rei facta est mentio Omnes autem hoc audientes magno letificati gaudio Omnipotentem glorificantes Theobaldum uxoremque ejus Agnetem magnis vocibus benedixerunt qui tantum beneficium ecclesie nostre impenderat sicque factum est ut tot fierent hujus rei testes quot etiam auditores Quicumque igitur prefata molendina ecclesie Sancti Martini vi aut ingenio abstulerit sive qui rentam eorum que ad cenam monachorum instituta est alio loco converterit absque consensu totius capituli ex authoritate Dei Patris et Filii et Spiritus Sancti et Sanctorum Canonum et ex authoritate Domini Theobaldi Abbatis conventus Sancti Martini se esse excommunicatum noverit