Charter Document - 04950097
Charter Number: | 04950097 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'Abbaye de Saint-Martin de Pontoise |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1142 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
Ego Odo Dei gratia Belvacensis episcopus notum fieri volo tam p q f quod Teobaudus monasterii Pontisariensis abbas multum nos deprecatus est quatenus ecclesias quas tempore predecessorum nostrorum fideles christiani pro remedio animarum suarum ecclesie S Martini Pontisariensis dederunt nos ex parte nostra concederemus et sigillo nostre auctoritatis corroboraremus Nos autem divina misericordia compuncti ejusdem Abbatis peticioni adquiescentes voluntatem ejus adimpleri benigne concessimus salvo tamen jure Belvacensis ecclesie et nostro et archidiaconorum et decanorum nostrorum Et ut hoc firmum omnibus seculis permaneat privilegium istud inde fieri precepimus et sigilli nostri auctoritate corroboravimus Actum publice anno Incarnati Verbi millesimo centesimo quadragesimo secundo indictione secunda Quicumque autem hoc irritum fecerit id est ecclesie Si Martini subtraxerit anathema sit Hec sunt autem ecclesie que nobis subjecte sunt ad ecclesiam Belvacensem pertinentes quas ecclesie Sti Martini Pontisariensis concessimus Ecclesia Sti Georgii de Ronkerolis Ecclesia Sti Albini de Cambliaco Ecclesia Sti Martini de Beriecclesia Ecclesia Sti Jacobi que est juxta memoratam villam Ecclesia Sti Martini de Nogento