Charter Document - 04950094
Charter Number: | 04950094 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'Abbaye de Saint-Martin de Pontoise |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1100 - 1135 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
Memorie tradere nobis utile videtur esse quod Godefridus de Allodio concedente matre sua Erenburge et uxore ejusd Godefridi et fratribus ejus Hugone Roberto et Johanne [qui postea monachus effectus est] dedit ecclesie S M P et abbati Theobaldo monachisque ibidem Deo servientibus quidquid habebat in decima ville que dicitur Avesnes id est tertiam partem [] Porrho Domnus abbas Theobaldus venit ad archiepiscopum Hugonem qui tunc erat apud Andeleium et duxit secum memoratum Godefridum qui reddidit predictam decimam Archiepiscopo coram Dno abbati Theobaldo et duobus archidiaconis Fulberto atque Waleranno et Haymardo tunc decano et Adam de Valmundensi et multis aliis [] Archiepiscopus autem absolvit eundem Godefridum de hoc quod injuste ut pote laicus eandem decimam tenuerat His hoc modo gestis revestivit archiepiscopus D abb Theobaldum de eadem decima perpetuo jure ab ecclesia S M P possedenda Revertente vero D Theobaldo abbate et Godefrido de Andeleio ad Banterlu affuit ibi mater Godefridi et duo fratres ejus Hugo et Johannes qui omnes cum eodem Godefrido per fidem suam pepigerunt nunquam ecclesie se nocituros uno omnibus modis quibus possent adjuturos ne deinceps ecclesia predictam decimam perderet Deinde perrexit ad ecclesiam Sti Gereonis de Banterlu et posuerunt donum super altare ejusd ecclesie coram his testibus Richardo de Banterlu Theoderico Richardo Hugone filiis Richardi Hugone nepote ejusdem Gauterio de Banterlu Stephano de Banterlu Willelmo filio ejus Radulpho de Clery Adam de Argentolis Pagano de Argentolis Willelmo de Leenscurte Radulpho Normantio Bartholomeo de Montmorentiaco Girardo de Hulseto Hugone filio Bencelini Raynerio Bucello Crispino de Ruello Hugone de Bruolio Fulcone preposito Hugone filio Bertramni His ita gestis rogavit D Abbas Theobaldus dominum Drogonem de Rotnello patrem Drogonis juvenis quatenus pro anima sua et pro omnium antecessorum suorum animabus concederet predictam decimam ex ejus enim fefo erat Qui libenter concessit [] Factum est autem cum idem Drogo pater Drogonis infirmaretur et faceret se afferre ad monasterium S M P ut ibi fieret monachus Venit cum eo filius ejus Drogo et due sorores ejus Eremburgis et Adda deprecatusque est Domnus abbas Theobaldus Drogonem filium Drogonis ut suprascriptam decimam quam Godefridus de Alodio dederat et pater suus Drogo concesserat ipse quoque concederet [] Quod et fecit [] Inde testes [] Odo de Populacio Radulfus Corsanctus Bonefacius Herbertus de Ruello Radulfus Saracenus Hubertus de Ronello Robertus filius Enguelerii Henricus filius Harduini Ulbertus retro monasterium Eremburgis uxor Willelmi de Basincurte Adda uxor Odonis de Populiaco Vilana uxor Clarembaudi