Charter Document - 04950063

Charter Document - 04950063


Charter Number: 04950063
Cartulary Title: Cartulaire de l'Abbaye de Saint-Martin de Pontoise
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Concession
Date: 1123
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Ego Petrus Dei Gratia Belvacensis episcopus notum fieri volo tam futurorum quam presentium quod Matheus comes de Bellomonte ad nos venit et ecclesiam Sancti Albini capellam videlicet matris Ecclesie Sancti Martini de Cambliaco in manu nostra reddidit et omnino nobis liberam dimisit Nos autem divina misericordia compuncti et ejusdem comitis petitioni acquiescentes predictam capellam ad augmentum Se religionis ecclesie Sancti Martini de Pontesio gratis donavimus et salvo jure Belvacensis ecclesie et nostro et sue predicte matris ecclesie et archidiaconorum et decanorum nostrorum perpetuo possidendam concessimus Quod quia firmum et inconvulsum omnibus evis permanere decrevimus privilegium istud inde fieri precepimus et sigilli nostri authoritate corroboravimus Actum anno Incarnati Verbi MC vigesimo tertio indictione i presentibus et audientibus ipso Theobaldo ecclesie Beati Martini de Pontesio tunc existente Abbate et monachis ejus Widone et Walterio Odone Sancti Symphoriani Abbati Radulpho Sancti Quintini abbate Petro Clerico illius Rogerio Belvacensis ecclesie decano Fulcone m[ag]istro Huberto Herberto capellano Rambaldo et Haymerico Henrico archidiacono Ursione succentore Ursione Goisberti Ogero Waleranno Radulpho Delicato Radulpho de Mairu