Charter Document - 04950057
Charter Number: | 04950057 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'Abbaye de Saint-Martin de Pontoise |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1116 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
Universis sancte ecclesie filiis t p q f cognitum sit quoniam Hildeburgis mater Goelli de Ibriaco dedit Deo et SS Confessoribus Martino atque Germano in elemosinam pro mariti sui filiorumque suorum animarum remedio quidquid hereditatis habebat in Valle Gaudiaci Hanc quidem elemosinam noluit tunc temporis Goellus concedere sed Dei operante clementia compunctus tandem concessit uxoremque suam Isabel filiosque suos Willelmum atque Robertum concedere fecit supradictam elemosinam videlicet quidquid hereditario jure possederat in valle Gaudiaci ecclesie memoratum confessorum pro anima sua et patris matrisque sue et filiorum filiarumque suarum et uxoris sue omniumque antecessorum suorum Ut autem hoc domum firmum et ratum constaret testes hos adhibuit quorum nomina subtitulata sunt S Roberti Bastardi Rufi filii ejusdem Goelli S Gauterii de Sparnone fratris ejusdem Roberti S Ingenulfi de Salciaco S Hugonis Rufi S Goelli venatoris S Raynoldi de Rouman S Hugonis filii Huberti filii Alelmi S Richardi Cressonis S Goelli de Trocha S Garnerii majoris de Gaudiaco S Odonis famuli monachorum Hec prolocutus est Willelmus capellanus de Ybriaco qui etiam huic dono interfuit Hec carta fuit scripta jussu ejusdem Goelli in abbatia Ibriacensi coram abbate ejusdem loci nomine Duranus et Theobaudo abbate Pontisariensi Quando Ysabel uxor Goelli elemosinam supradictam apud Anetum Castellum concessit affuerunt eidem concessioni Willelmus capellanus Garnerius major et duo pueri obsides quorum unus vocabitur Osmundus filius Roberti vicedomini de Girberreyo alter vero dicebatur Robertus filius Roberti de Buhui Affuit etiam Anfredus famulus monachorum Rogante denique et jubente predicto Goello excommunicati sunt ab abbate Theobaldo et a monachis S M P omnes qui hanc elemosinam que supra scripta est injuste calumpniaverint aut per violentiam auferre tractaverint Fiat fiat