Charter Document - 04950056
Charter Number: | 04950056 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'Abbaye de Saint-Martin de Pontoise |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | History |
Date: | 1060 - 1108 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
Tempore quo rex Philippus Henrici regis filius regni Francorum regebat habenas fuit quedam femina Hildeburgis nomine de nobili prosapia in pago Carnotensi castro Galardone exorta Hujus pater extitit Herveus Castri Galardonis temporalis dominus potens divitiis et honoribus genitrix vero illius Beatrix vocata et ipsa parentili generositate eximia que cum infantie pueritieque transisset annos eam adolescentili etate subeunte nobilis adolescentula legaliter et honorifice ut dignum erat a parentibus in matrimonium conjuncta est viro generoso facultatibusque locupletato Roberto Ibriensi Succedenti deinde tempore congruo peperit tres filios quorum primus Ascelinus cognomento Goellus secundus Willelmus utrique milites insignes tertius Robertus clericali ordine insignitus Deinde venerabilis matrona conservans quod ait Apostolus honorabile connubium omnibus et thorum immaculatum honorabiliter viro suo fidem conjugii custodivit corpus suum integerrime a corruptione adulterii atque ab aliena commixtione impollutum Deo cui omnis munditia et incorruptio placet adjuvante conservavit Porrho vir ejus memoratus Robertus cum jam senescere inciperet grandi cor suum visitante apud semetipsum pertractans cum propheta David quoniam adherere Deo bonum est et ponere in Domino Deo suo spem suam et quia mundus transit et concupiscentia ejus omnia hujus mundi oblectamenta necnon fugitivos honores omnia et vanitatum delubria que humana corda a celesti desiderio retrahunt atque ad infernalia tormenta trahunt deserere decrevit sanctorumque monachorum contuberniis aggregari perseveranti animo semetipsum instituit Desiderii itaque sui procrastinationem non ferens uxori sue venerabili Hildeburgi suisque filiis atque familiaribus amicis votum suum patefacere curavit quorum consilio licet propositum suum differre atque perturbare diutius conarentur ordinata domo sua positisque rebus suus Beccense cenobium expetiit ibique monachus effectus residuo vite sue tempore religiose humiliterque conservatus vitam finivit atque ut credimus sanctorum monachorum cetibus sociatus regnum Dei percepturus requiem eternam introivit Post obitum vero Roberti cum deinceps venerabilis vidua Hildeburgis in viduitate sua se castificare atque a conjugio abstinere mallet filii ejus et amici timentes ne quia adhuc juvenis erat a consortio viri se abstinere non valeret suaserunt ei quatenus iterum viro nuberet Quorum consilio diu multumque reluctans cessit invita timens ne si eis cedere detrectaret aliquod turpe sibi suisque filiis ac parentibus de incontinentia emergeret Cum vero quidam miles nobilis divitiis honoribusque fulgens ei nubere gestiret constituto die venit cum multo militum comitatu ut eam uxorem acciperet Preparavit vero se venerabilis matrona induens se pretiosis vestibus multicoloribus Verum cum per gradum ligneum de domo egrederetur repente gradus ligneus corruit ipsaque ad terram corruens graviter per totum corpus maximeque circa coxas allisa est qua propter evidentibus inditiis a Domino hoc flagello percussam se animadvertens seque ipsam miseram meretricemque incusans nullatenus alicui amplius se nubituram protestata est Quomodo autem reliquo vite sue tempore vixerit qualiter corpus suum mortificaverit quibus elemosinis et abstinentiis operibusque sanctis Domini misericordiam promeruerit aliquantisper pro posse declarabimus Monasteria plura monachorum sanctimonialiumque perlustrans societates participationesque orationum et beneficiorum expetebat et accipiebat eisque caritatem pro viribus impendebat Unde locum morandi apud S Petrum Carnotensem et apud S Mariam Columbensem et apud S Mariam Beccensem et apud S Taurinum Ebroicensem et apud S Mariam Ibriacensem ab habitatoribus locorum ipsorum expetiit et pro voluntate sua accepit Apud Ibriacum hospitalem domum receptui hospitum peregrinorum et pauperum ex proprietate sua filiique sui Goelli furnumque constituit quibus pro posse impensas preparavit Videns vero propter frequentes guerras quas filii sui finitimis suis faciebant quiete se ibi vivere non posse a filio suo Goello res suas quas in confinio Gaudiaci ville que est juxta Isaram jure hereditario possidebat poposcit sibi dari quatenus securius quietiusque ibi vivere valeret et ab ipso benigne accepit quo impetrato Pontisaram venit Est autem ibi juxta Pontisaram monasterium in honore S Martini quod tunc regebat Theobaudus sancte memorie abbas Cognoscens siquidem loci illius habitationem opportunam frequentare cepit locum notaque abbati et fratribus facta est participationemque beneficiorum loci expetens pro voluntate sua adepta est Post modum vero xenodochium juxta predictum S Martini monasterium fecit pauperculamque domum ad suam habitationem in qua quia erat monasterio contigua quoad vixit morata est Adamavit itaque locum monasterii Pontisariensis super omnes domos quas viderat et noverat fecitque ex proprietate sua intra claustra monasterii domum infirmariam ornavitque ecclesiam multis ornamentis que usque hodie in monasterio conservantur Si quando victualia monachis deerant ipsa pro posse suo illorum indigentiam supplebat Hec et alia in laicali adhuc habitu posita faciebat et cum religionis habitu indueretur facere non desistebat Abbatem ex suo proprio ipsa vestiebat multisque fratribus vestimenta prebebat Quantum autem sibi parca fuerit quam larga aliis non facile valet edisseri Domabat carnem suam multis cruciatibus ne insolesceret spiritumque subjugaret secundum Apostolum Spiritu ambulate et carnis curam ne feceritis in concupiscentiis Quis vero audiat et facile credat quantis vicibus et per estatem et per hyemem ad orationem procumbens ventrem et genua nudabat et sic terre et pavimentis adherebat Hoc plane ideo faciebat quatenus caro frigesceret nec libidinis calorem sentiret Tolerabat nimios algores fame sitique arebat ut tuam Christe consequeretur misericordiam Et quia psalterium in juventute sua didicerat psalmos die ac noctu decantabat His aliisque operibus bonis religiosa sanctimonialis insistebat Volens denique ecclesiam S Martini reditibus ampliare expetivit filium suum Goellum multisque eum precibus deprecata est quatenus pro salute anime sue uxorisque sue filiorum filiarumque suarum omniumque antecessorum suorum animabus daret Deo et sancto Martino monachisque Pontisarensibus in elemosina hereditatem suam quam habebat apud Gaudiacum Quod facere recusavit Verumtamen quoniam multis vicibus repetivit tandem hoc concessit ut monachi tota vita matris sue supradictam hereditatem haberent atque post decessum ejus uno tantum anno Factum est autem cum uno anno post transitum religiose sanctimonialis monachi tenuissent hanc elemosinam ut post finem anni Goellus eam in suam potestatem redigeret Quadam autem nocte jacebat Goellus in lectum suum videbatque se esse in ecclesia S Martini Pontisariensis inter altare principale et matutinale ubi mater ejus faciebat mandatum trium pauperum lavans eorum pedes ipse vero tenebat bacinos cum aqua et manutergium ut matri sue serviret Ipsa aspiciens in eum tanquam furibunda loquebatur ad eum dicens Impie surreptor quare surripuisti michi elemosinam quam dederam servis Dei et volebat eum percutere de cultello album manubrium habente quem tenebat in manu sua dicens Nisi reddideris michi hereditatem meam morte morieris Evigilans uxori sue narravit que viderat statimque misit nuntium qui faceret ad se venire Domnum abbatem Theobaldum Cui venienti retulit Goellus que viderat et audierat et hereditatem omnem quam habebat apud Gaudiacum abbati supradicto monachisque Pontisariensibus reddidit Hec omnia concesserunt uxor ejus Elisabeth et filii ejus Robertus et Willelmus coram adhibitis testibus Alia vice apparuit predicto Goello mater sua manu tenens marsupium vacuum et dicebat ei ut prestaret sibi quatuor libras drocacensis monete Quod et fecit misitque per capellanum suum Willelmum ad ecclesiam S Martini ad faciendum anniversarium matris sue Similiter fecit omnibus annis quibus supervixit Dedit etiam decimam sterlinorum suorum de reditibus quos habebat in Anglia omnibus diebus vite sue His modis religiosa sanctimonialis terruit Goellum filium suum et mansuefecit et amicum fecit ecclesie Pontisariensis et monachis ibi Deo servientibus Mortua est autem Hildeburgis sanctimonialis in senectute bona plena dierum et bonorum operum Obiit autem tertio nonas junii et sepulta est in ecclesia S Martini Pontisariensis ad cujus tumbam post mortem ejus miracula multa Deo faciente ostensa sunt regnante Domino nostro Jesu Christo