Charter Document - 04950048
Charter Number: | 04950048 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'Abbaye de Saint-Martin de Pontoise |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Concession |
Date: | 1104 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
Certum sit omnibus quod Adda de Monciaco et filii ejus Petrus et Gregorius et Fulco Halegrondus qui sororem eorum in conjugio habuerat et filia ejusdem Fulconis Halegrondi dederunt ecclesie S M P quicquid in ecclesiis Umbleville et in eadem villa habebant preter decimam et feodum Ansculfi de Nova Rua et preter ligamenta saccorum [excepto quod semimodium frumenti de eadem decima pro animabus suis parentumque suorum monachis ecclesie S Petri servientibus concesserunt] Hujus doni testes sunt Ansculfus de Nova Rua Kamboudus presbiter [Haimardus presbiter de Ronkerolis Drogo famulus Teulfus pistor Gillebertus sancte Genovefe presbiter Ibi enim hoc donum factum est et Albericus filius Bertranni de Kambleio Hoc donum confirmavit in capitulo S Martini Gerardus de Charz et filius ejus Girardus de cujus feodo erat et annuerunt monachis omnino liberum quidquid pertineret ad possessionem illorum et omne quod daretur eis de feodo suo ita ut non amisisset suam servitutem]