Charter Document - 04950047

Charter Document - 04950047


Charter Number: 04950047
Cartulary Title: Cartulaire de l'Abbaye de Saint-Martin de Pontoise
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1104
Date type: Assigned
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

Huboudus clericus filii Rogerii de Gisetio obtulit et dedit semetipsum Deo in monasterio S Martini Pontisariensis ad suscipiendum ordinem monachicum quando vellet Dedit etiam eidem monasterio decimam sui juris quam habebat apud Banterlu audientibus et videntibus his Yvone decano Warino clerico Radulpho de Clariaco Girardo Boldardo Frogerio Fulcone Rufo Ebbronio genero Wirrici Rogerio famulo et Buffoudo famulo Theoldo famulo et Wermundo famulo Guidone asinario et Girardo asinario Alberto coquo et Wilhelmo coquulo Gauterio Asino Isdem Huboudus pepigit per fidem suam sorores suas adducere ad monasterium et hanc elemosinam concedere eas facere Quod et fecit Quando autem adducte sunt ad monasterium sorores ejusdem concesserunt donum sicut supradictum est et posuerunt super altare videlicet Stephanus de Giserio maritus primogenite sororis ibique recapitulata fuit omnis hec pactio et elemosina sicut facta est et superius scripta coram his testibus Rogerio famulo et Bulfoudo famulo Fulcone Rufo Frogerio Henrico puero Wermundo pistore et Teulfo pistore Alberto coquo Radulpho filio Ebroini Huic etiam concessioni interfuerunt presentes Yvo decanus Radulphus de Clareio Hilduinus de Clareio Postquam autem hec ut superius scriptum est facta sunt et concessa quesierunt monachi a Milone de Conflantio concessionem hujus decime quoniam Huboudus clericus ipsam decimam ab ipso in fefum tenebat quod aliquamdiu idem Milo facere distulit Tandem accepto ab amicis consilio denominato die venit ad monasterium S M P cum uxore sua et filio nomine Odone et concesserunt tam ipse Milo quam uxor ejus et filius decimam quam Huboudus clericus apud Banterlu ab ipso Milone in fefo tenuerat S M P et abbatis et monachis perpetuo ab eis jure possidendam Inde testes Radulphus de Clereio Thevinus miles Hugo Boverius Drogo de Roncherollis Fulcherius filius Otholdi Bernardus faber Hubertus cultellarius Bencelinus nepos Giberti domini Rogerius de Cergiaco Anfredus Stephanus Luvellus Radulphus filius Ebroini Wermondus pistor [] Post mortem Milonis de Conflantio cujus supra memoriam fecimus saisivit Johannes de Maigniaco illam partem decime quam habebant monachi [] unde requisivit eundem Johannem domnus abbas Theobaldus et habuit colloquium cum eo in loco quodam juxta Maigniacum Huic colloquio interfuerunt ex parte abbatis ipsi Radulphus de Clariaco Hugo de Banterlu Theodulphus et Rogerius famuli abbatis ex parte Johannis Petrus de Burricio caserius In hoc colloquio spopondit abbati Theobaldo isdem Johannes se concedere decimam quam saisiverat []