Charter Document - 04950045
Charter Number: | 04950045 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'Abbaye de Saint-Martin de Pontoise |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1102 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
N s t p q f fidelibus quoniam Dnus Bucardus de Monte Morentiaco dedit Deo et Sis Confessoribus Martino atque Germano Pontisare et abbati et Monachis in elemosina pro anime sue uxorisque sue filiorum filiarumque suarum et omnium ant suorum remedio triginta solidos de reditu quam habet in via que ducit a Pontisara ad Sanctum Dionysium Areopagitam Isti triginta solidi dabuntur octavo die ante festum S Martini ad emendum ea que necessaria sunt monachis festum ipsius sancti celebrantibus Hoc donum prius fecit Dnus Buccardus in capitulo Si Mi Pis audientibus et videntione his Antelmo de Grooleto Adam de Windoceolo Widone de Rupe [] Postea autem Dnus abbas Theobaldus ivit apud Montem Morenciacum et convocavit Dnus Buccardus milites ipsius Castelli et homines suos in domo Hugonis de Luzarchis et coram ipsis recognovit donum quod prius dederat sicut dictum est in Capitulo S M P et filium suum Matheum concedere fecit audientibus et videntibus his testibus Richardo filio Theoderici Balduino Bello Adam filio Fromundi Antelmo de Grooleto Hugone de Luzarchis Waleranno filio Hugonis de Mellento Herveo Acrocante prunum Richardo de Villatinosa Herveo de Duogilo Roberto Basseto Raynardo fratre Godefridi clerici Actum in domo Hugonis apud Montem Morentiacum