Charter Document - 04950044

Charter Document - 04950044


Charter Number: 04950044
Cartulary Title: Cartulaire de l'Abbaye de Saint-Martin de Pontoise
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1102
Date type: Assigned
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

De terra juxta Calceiam quam concessit Ludovicus Domnus Theobaldus abbas adiit ad domnum Ludovicum in domo Galterii Tirelli et dedit ei Ludovicus quidquid habebat in terra juxta Calceiam id est omnes consuetudines audientibus et videntibus his Drogone filio Valonis Radulfo Delicato Roberto Calvo Vaszone de Peinsiaco Garino Bubone Guidone Silvanectensi [Guidone preposito Hugone preposito Rainaldo preposito Huberto filio Terini et Roberto filio ejus Hec acta sunt apud Pontisaram ut dictum est in domo Galterii Tirelli interfuerunt autem cum abbate duo ex monachis suis Henricus et Odo Investitus est autem abbas de ipsa terra a Domno Ludovico cum glaiolo qui forte ibi jacebat]