Charter Document - 04950040
Charter Number: | 04950040 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'Abbaye de Saint-Martin de Pontoise |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1100 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
Ut p q f fidelibus christianis notum sit quoniam Yta uxor Fulcoidi de Caudriaco post decessum ejusdem Fulconis decidens in infirmitatem Domnum Theobaldum abbatem Pontisariensis Monasterii pro consilio anime sue ad se venire fecit Dedit autem pro anime sue remedio et omnium antecessorum suorum animabus quidquid in ecclesia de Puteolis vel in decima ejusdem ville habebat post decessum suum Hec omnia sicut dictum est Deo et S Martino et supra memorato abbati dedit concedentibus filiis suis Gauterio Hugone Gervasio et filia sua Lisuia coram his testibus Radulpho Delicato seniore Guidone preposito et Gilberto filio ejus Herberto de Espeis Guillelmo Mingulfo Archenfredo de Beccherel Gauterio Britone Vitali de Sancto Martino Raynerio pistore Post decessum autem supra memorate Yte videlicet uxoris Fulcoidi de Caudriaco Domnus Abbas Theobaldus et monachi S M P cenobii voluerunt habere ecclesiam de Puteolis et decimam secuti in elemosina eis data fuerat Verum Gervasius unus ex filiis ejusdem Yte qui hanc elemosinam tune temporis tenebat negavit hanc eandem elemosinam matrem suam dedisse et se concessisse