Charter Document - 04950039

Charter Document - 04950039


Charter Number: 04950039
Cartulary Title: Cartulaire de l'Abbaye de Saint-Martin de Pontoise
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1099
Date type: Assigned
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

Opere pretium est memorie tradere quod Arnulphus Malus Clavellus de Meru dedit Deo et ecclesie S M P quemdam hospitem apud Umblevittam qui solvit unoquoque anno in festivitate Sti Remigii xii denarios belvacenses seu decem et octo parisienses et in mense martio duos belvacenses denarios sive tres parisiacenses et ad Nativitatem Dni duas oblatas et duos capones et unum sextarium avene Hoc donum factum fuit in Capitulo istis audientibus Gerardo canonico de Insula [] Postea vero uno fere transacto anno Domnus Abbas Theobaldus de urbe Belvaci rediens ad domum illius divertit atque quod ante isdem Arnulphus dederat coram testibus confirmavit uxoremque suam filiosque suos hoc ipsum concedere fecit Hujus rei testes sunt Hugo presbyter de Sto Andrea Robertus et Joannes filii Herberti de Espeis []