Charter Document - 04950037
Charter Number: | 04950037 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'Abbaye de Saint-Martin de Pontoise |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1099 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
Notum sit omnibus t p q f quoniam Lecelinus de villa que dicitur Beriecclesia dedit Deo et SS confessoribus Martino atque Germano Pontesiensis Cenobii et abbati et monachis ecclesiam B Jacobi apostoli quam edificaverat in confinio Beriecclesie Prius quidem donum per quendam monachum ecclesie nostre Amalricus nomine transmisit Postea autem abbas monasterii nostri tunc temporis Theobaldus ivit ad supradictam villam concessitque eadem Lecelinus cum uxore sua et filiis suis coram parochianis ecclesiam B Jacobi et duas partes offerende in ecclesia B Martini in Nativitate Domini id est denariorum et panum et candelarum et similiter in Theophania Turtellorum vero omnium duos partes habent monachi In festivitate S Marie Candelorum duas partes candelarum et denariorum In Paschate eodem modo ut in Nativitate Domini et in festivitate Sti Bartholomei duas partes candelarum Dedit etiam Lecelinus et Alda uxor ejus et Albericus filius eorum duas partes decime terrarum Beriecclesie [] Quando autem ecclesia ab ipso Anselmo Belvacensi dedicata fuit voluit isdem episcopus ut ea que dederat et quomodo ecclesiam B Jacobi concesserat coram ipso recitarentur [] Monasterio factam donationem confirmat coram testibus his Adam de Praeriis Lisiardus archiadiaconus Raynerius capellanus Henricus decanus Hilduinus de Campaniis Petrus de Vallibus Ansculfus de Larderiis Wiboudus de Croy Geroldus Ambianensis Albericus Beliolus Philippus de Gundelcuria Haymo de Ronkerolis Haymardus de Vindezolio Bernardus de Boornel Willelmus de Ballolio