Charter Document - 04950033

Charter Document - 04950033


Charter Number: 04950033
Cartulary Title: Cartulaire de l'Abbaye de Saint-Martin de Pontoise
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Announcement
Date: 1092 - 1099
Date type: Assigned
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

Drogo de Rotnel infirmatus dedit Deo et Sanctis Confessoribus Martino et Germano tam abbati quam monachis quartam partem ville que dicitur Nuelliacum et nemoris et terre arabilis et justitie et villicationis et sanguinis et banni et hospitum Postquam autem convaluit de infirmitate venit ad monasterium S Germani cum uxore sua et filio et fuit recapitulatum hoc dimissum in auditorio juxta Sanctum Germanum Et addidit ad hoc quod dederat altare ecclesie de Griseio et quidquid decime ad illud pertinet et decaniam et archidiaconatum excepta synodo Et posuerunt donum super altare videlicet ipse Drogo et uxor ejus Bovilia et filius Garnerius Inde testes Robertus Longus Galterius de Foro Haymericus de Beriecclesia Willelmus de Heruvilla Aszo de Cunty Raynoldus de Lex Hugo de Brienchon Theodericus de Brienchon