Charter Document - 04950030

Charter Document - 04950030


Charter Number: 04950030
Cartulary Title: Cartulaire de l'Abbaye de Saint-Martin de Pontoise
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1093
Date type: Assigned
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

In nomine S et I T Ego Rogerus qui Burdinus cognominor notum fieri volo t p q f quod pro anima mea et animabus antecessorum atque hereditum meorum dono Deo et ecclesie S Germani de Pontesio per manum Dni Theobaldi abbatis istius loci quidquid habeo in villa que vocatur Mauressard id est dimidium plani et silve et fundum et vicariam quam in proprio dominio meo teneo [] ut quantumcumque terre istius occupaverint hospites domibus aut curticulis de monachis teneant Participes autem tantumdem terre de communi alia in parte sortiantur quantumcumque terre id est communis propriis aut mutuatis bobus araverint nec respectum nec campipartem reddant [] [Testes Galterius Sarracenus Arnulphus Grundinus Lambertus de Curtry Ebroidus de Moressart Ernoldus de Curtry]