Charter Document - 04950028
Charter Number: | 04950028 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'Abbaye de Saint-Martin de Pontoise |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 1093 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
In nomine S et I T Buhoteriam ecclesiam et terre medietatem S Germano Sanctoque Martino de Pontesia Robertus Adelaidis filius dedit exceptis xx arpennis quos omnino sine parte in elemosina dedit et aream ad habitandum eo pacto quod si quis in principali terra hospitii ecclesie aliquam forifacturam fecerit Robertus duos solidos et dimidium habebit et monachi qui justitiam fecerint alios duos et dimidium habebunt et quicquid hospes forifecerit nihil preter v sol ex lege solvet excepto furto et adulterio [Dedit etiam] sine parte unum arpennum et aliam terram per dimidium pescherie et tertiam partem sepulture de qua duas alias partes habebat Coram illo dedit et iterum arpennorum decime tertiam partem Hoc quoque ejus fratres concesserunt scilicet Henricus Adelelmus Vualrannus et Bernardus Hujusque elemosine testes sunt Ebrardus Robertus Ymgo de Elix de cujus feffo est hec terra concessit hujusque rei testes sunt Robertus cognomento Rufus Raibaldus laiscolorarum et Helduinus de Cebruo Hanc elemosinam Robertus dedit pro salute anime sui patris matrisque sue pro se et omnium fratrum suorum sororumque suarum atque consanguineorum suorum omnium