Charter Document - 04950024

Charter Document - 04950024


Charter Number: 04950024
Cartulary Title: Cartulaire de l'Abbaye de Saint-Martin de Pontoise
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1119 - 1147
Date type: Assigned
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

Post mortem Drogonis filii Gualonis et uxoris ejus et filiorum suorum Ingelranni atque Gualonis filius ejusdem Drogonis Guillelmus Aculeus ad quem tota hereditas rediebat negavit se concessisse quondam que pater ejus et mater et fratres ejus in elemosina concesserant id est duos campos sub horreo monachorum quod est juxta villam Puteolis et hospites de Maudestor Tandem consilio et laude suorum amicorum et hominum accipiens de karitate monachorum lx solidos concessit omnia que dederant pater ejus et mater et fratres