Charter Document - 04950021
Charter Number: | 04950021 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'Abbaye de Saint-Martin de Pontoise |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Concession |
Date: | 1069 - 1092 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
Domnus Radulphus De Basincourt et Helvidis uxor ejus filiique ejusdem domine scilicet Balduinus atque Hermerus cognomento Paganus primo sabbatho quadragesime eodem anno quo concesserant terrulam juxta Manusdivillam iterum concesserunt D Gauterio Abbati et monachis omnibus servientibus Bto Germano Pontisiensi tam presentibus quam futuris pratum quod dicebatur Herberti et terram juxta pratum positam circa septem arpennos sed non fuerunt mensurati nec non campum juxta illa Bto Germano dederunt In his omnibus modo datis nihil sibi retinuerunt sed ut ipsi libera habebant vel antecessores habuerant monachis concesserunt preter decimam et sex nummos census qui ita debent solvi Legatus Domini Manusdisville die festivitatis Si Remigii ad capellam veniet et nummos ab illo qui illic rem Bi Germani custodiet queret [] Ac deinde predicto abbati Gauterio per dextras suas fidem suam quam a Christo habebant promiserunt et in fide sua christiana eundem abbatem osculati suut Deinde ipse abbas excommunicavit ut anathema sit permaneat si quis violare presumpserit hoc pactum Huic rei adhibiti sunt testes isti Robertus filius Hebonis Guido prepositus de Pontesio Ingerrannus de Cleriaco et Henricus suus major de Mathument Hugo filius Gauterii de Gentiaco Radulphus de Blacancurt Goscelinus de Berlanicurt [] Paganus de Behercurt Hugo De Montiaco []