Charter Document - 04950016

Charter Document - 04950016


Charter Number: 04950016
Cartulary Title: Cartulaire de l'Abbaye de Saint-Martin de Pontoise
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1085
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

In nomine sancte et individue Trinitatis Cum in cupiditatis tyrannide evertenda regnoque karitatis augendo laborandum sit omnibus qui veri corporis Christi membra se esse appetunt consilium est providere utilitati sue parvitatem nostram que in via quidem justitie nondum ambulat sed ut ad eam perveniat indefesse desiderat Quia vero karitati que Deus est humilitatem nostram placere speramus si karitatis opera faciamus indignum est necessaria petentibus abundantes petita negare auremque misericordie precibus illorum obturare manumque benedictionis retrahere Ego igitur Godfridus Dei gratia Parisiorum episcopus pietatis operibus inherere utile esse considerans et honestum monachis in ecclesia Sancti Germani prope Castrum Pontisaram Domino servientibus ecclesiam in honore B Projecti Arvernensis episcopi consecratam cum duabus partibus altaris ejusdem ecclesie in villa videlicet que appellatur Turnum perpetuo jure habendam concedo Drogo quoque archidiaconus cui tertia pars altaris ex officii sui jure competit ut ego duas sic ille tertiam eis donat et annuit Hoc quidem altare a laicis antecessorum nostrorum dono diu injuste possessum et ab eis ut decebat ecclesie nostre redditum prefatis monachis a nobis donatum est Synodum vero et circadam nobis retinemus debitam quoque ecclesie nostre subjectionem minime relaxamus Ut autem hoc firmum permaneat carthulam istam manibus propriis firmavimus nostrique archidiaconibus et canonicis firmandam tradidimus S Goiffridi Parisiorum Episcopi S Droconis archidiaconi S Joscelini archidiaconi S Raynaldi archidiaconi S Johannis decani S Galeranni cantoris S Gauterii sacerdotis et Meldensium episcopi S Fulconis sacerdotis S Henrici levite S Alberici levite S Hisembardi subdiaconi S Hugonis subdiaconi S Guidonis pueri S Alberti pueri Wlgrinus cancellarius scripsit