Charter Document - 04950008
Charter Number: | 04950008 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'Abbaye de Saint-Martin de Pontoise |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1069 - 1092 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
In illo die in quo Haymo de Montegermano et Azo de Cunty partiti sunt suas terras in ipso die venit Domnus Galterius Abbas ad Haymonem qui erat in magna caminata B Germani et interfuit ibi Vitalis de Sancto Martino diffinitum que fuit ibi quod monachi debebant de censu de terris que pertinebant ad Eleemosynam et fuit recognitum quoniam viginti et unum nummum debebant monachi eidem Haymoni de duobus arpennis ubi Eleemosyna sedet et de tribus quarteriis infra eosdem arpennos de duobus arpennis sedecim nummos et de tribus quarteriis quinque Eodem die dedit Haymo Monachis Sti Germani terram in qua Galterius comes voluit facere sylvam sub censu duodecim denariorum fueruntque tres solidi tribus minus denariis [] Testes Guido de Froolcurt Drogo de Pooilly [] Garnerius de Montegermano Vitalis de Sancto Martino