Charter Document - 04950003

Charter Document - 04950003


Charter Number: 04950003
Cartulary Title: Cartulaire de l'Abbaye de Saint-Martin de Pontoise
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1066
Date type: Internal
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

Ego Hugo seculari militie mancipatus divino animatus instinctu ipsi Largitori bonorum omnium aliquid ex ipsis que ab eo temporaliter accepi per manus pauperum afferre decrevi quod ut probabilius fieri possit illud egregium pauperum genus elegi ad hoc faciendum Sciant quoque omnes presentes et futuri cum voluntate et assensu mee conjugis Mathildis necnon filiorum meorum Theobaldi Drogonis Hugonis atque Lamberti donasse me fratribus his qui in Turonensi cenobio quod majus monasterium dicitur quendam locum jure hereditario contingentem mihi in honorem S Audoeni constructum cum omnibus sibi subjectis rebus quas contuli vel quas deinceps per me vel per alios in jus ipsius loci divina pietas transferre voluerit quatenus eorum orationibus adjutui mereamur divino consortio adjungi Qui locus habetur ab oriente Franciam ab occidente Normanniam inter utramque patriam fluentem atque alteram ab altera dividentem Concedo decimam molendinorum duorum super fluvium Eptam et quendam furnum situm juxta monasterium [] Do etiam potestatem monachis utendi bosco S Marie sine ulla conditione id est ad mansiones faciendas et ad calefaciendum et ad omnia necessaria que usus hujus vite exigit [] Datum anno MLXVI