Charter Document - 04941014

Charter Document - 04941014


Charter Number: 04941014
Cartulary Title: Cartulaire de l'Hôtel-Dieu de Pontoise
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1317
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s):

Charter:

Universis p l i Frater Arnulphus minister domus de Fayaco ordinis sanctissime Trinitatis pro redemptione captivorum ceterique fratres ejusdem Domus professi salutem in Domino sempiternam Noverit universitas vestra quod nos [] accepimus in perpetuum amphito sum a viris religiosis et honestis magistro [] et sororibus Domus Dei de Pontisara quandam peciam vinee cum quadam platea vacua adjacenti que fuit quondam Ade de Buteriaco et uxoris ejus sitam apud Campanias in territorio quod vocatur Burnel contiguam ex una parte vinee Arnulphi dicti de Aqua et ex altera vinee Domine de Menillio reddendo a nobis [] predictis magistro [] tanquam dominis capitalibus I denarium parisiorum nomine annui census capitalis in festo S Remigii sub pene emende quinque solidorum et quartam partem cujusdam redditus anno quolibet ad Nativitatem Domini sub pena saisitionis dicti loci si non solveretur ad terminum prenotatum necnon et quindecim sextaria vini vinee predicte percipienda anno quolibet in cuva in qua vindemia dicte vinee contigerit reponi una cum duobus sextariis vini vinee predicte et in cuva ut prefertur cum duo sextaria vini predictis magistro [] concesserimus de augmentatione et ad penam emende sexaginta solid par [] Nos frater Petrus major minister ordinis ejusdem predicta ommia volumus [] Datum anno Domini MCC sextodecimo die mercurii post festum Sancti Gregorii Magni