Charter Document - 04941013

Charter Document - 04941013


Charter Number: 04941013
Cartulary Title: Cartulaire de l'Hôtel-Dieu de Pontoise
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1311
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s):

Charter:

Universis p l i Vicarius [] Prior prioratus Sancti Petri de Pontisara [] ex una parte et Theobaldus dictus De Alveriis canonicus Sancti Honorati Par procurator cantoris et capituli ejusdem ecclesie et magister Domus Dei Pontisarensis ex altera asseruerunt materiam dissensionis ortam fuisse inter ipsas partes super eo quod prior [] dicebat se esse [] in pacifica possessione vel quasi habendi integraliter decimam duodecim arpentorum terre arabilis site in territorio de Rouvrey desuper nemus de Aneriaco versus Ponti saram que terra quondam fuit Johannis de Atrebato que modo est Johannis Pimorin contigue terre heredum defuncti Garini de Avena ex una parte et terre Johannis Lescoteur ex altera Dictis magistro et procuratore ex adverso dicentibus [] esse in possessione a tempore a quo non est hominum memoria [] habendi medietatem decime terre predicte et aliam medietatem debere deferri quolibet anno ad grandiam decimariam de Aneriaco Quam assertionem [] dictus prior asseruit veram esse [] Datum die veneris post Pascha Domini anno M trecentesimo undecimo