Charter Document - 04941007

Charter Document - 04941007


Charter Number: 04941007
Cartulary Title: Cartulaire de l'Hôtel-Dieu de Pontoise
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1264
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s):

Charter:

Ludovicus Dei gracia Francorum Rex Baillivo Silvanectensi salutem Intelliximus quod tu non permittis Domum Dei Pontisarensem exercere minorem justiciam in villa de Campaniis que mortem vel mutilacionem non exigit super residentes de feodis dicte ville in quibus justiciam habebamus per eo quod retinuimus nobis feoda et feodorum homagia quando concessimus eidem Domui justiciam predictam [] que habet in dicta villa ex concessione nostra et quum predicta justicia quam habebamus non tenebatur a nobis in feodum non videtur nobis esse retenta tibi mandamus quatinus non impedias aut impediri permittas Domum Dei predictam super ignobiles in dictis feodis residentes premissam justiciam exercere sicut in aliis heredibus ejusdem ville nisi de ipsi feodis ageretur Actum Vernoni sabbato ante Magdalenam Anno Domini MCC sexagesimo quarto