Charter Document - 04941003
Charter Number: | 04941003 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'Hôtel-Dieu de Pontoise |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1195 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego Matheus comes Bellimontis universis notum fieri volo presentibus pariter et futuris quod Philippus frater meus de voluntate et assensu meo et Johannis fratris mei dedit in perpetuam elemosinam ecclesie Sancte Marie de Campaniis pro remedio anime sue et mee patris quoque mei Mathei matrisque mee Mathildis et fratris mei Johannis et Mathei fratris mei et sororum mearum quarum utraque dicte fuit Adeuledis XVIII Minas frumenti vi scilicet minas sacerdoti ipsius ecclesie vi ad opus ecclesie vi ad quandam lampadem ante crucifixum in grangia sue de Campaniis singulis annis accipiendos Pro hac autem elemosina dies anniversarii mei et Philippi fratris mei singulis annis in predicta ecclesia celebrabitur Testes affuerunt Hugo de Bellomonte Radulphus de Puseolis Baduinus de Camis Garinus Major Quod autem hanc elemosinam de consensu meo et fratris mei Johannis prefate ecclesie contulit ego eam ratam habere volens sigilli tam mei quam sui impressione feci communiri Actum publice apud Campanias anno Incarnationis Dominice MCXCV