Charter Document - 04940152
Charter Number: | 04940152 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'Hôtel-Dieu de Pontoise |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 1309 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Philippus Dei gracia Francorum Rex Notum facimus universis presentibus et futuris quod Nos progenitorum nostrorum quantum possumus revocantes vestigia et ad pauperes et afflictas personas regie pietatis oculos dirigentes hoc edicto presenti statuimus et ordinamus quod quociens in perpetuum per nos vel successores nostros Francie reges infra regnum nostrum in castris nostris seu domibus contigerit hospitari omnia fenamina pro nobis et gentibus nostris in dictis castris et domibus appo[si]ta propinquiori Domui Dei domo seu castro in qua vel quo hospitari fueramus vel leprosarie si ibi non fuit Domus Dei post discessum nostrum tradentur [per manus] quorumeumque castellanorum concergiorum seu custodium domorum nostrum [] Actum anno Domini MCCC nono aprili mense