Charter Document - 04940143
Charter Number: | 04940143 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'Hôtel-Dieu de Pontoise |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Agreement |
Date: | 1306 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Universis p l i Vicarius [] Noveritis quod cum inter religiosas personas magistrum fratres et sorores Domus Dei de Pontisara nomine suo et Domus sue predicte ex una parte et rectorem ecclesie de Us ex altera suscitaretur materia dissensionis super eo quod ipsi religiosi dicebant [] se fuisse in pacifica possessione vel quasi titulo elemosinationis vel alio justo percipiendi singulis annis preter communem collectionem messium nomine annui redditus quinque minas grani medietate bladi et medietate avene super illa portione quam ipse rector percipit [] in decima dicti ville de Us et per dictum rectorem injuste esse spoliatos de possessione sua et etiam super arreragia dicti redditus de multis annis retro demum post multas et varias altercationes inter ipsas partes [] dictus rector sano utens consilio [] confessus fuit se debere dictas quinque minas [] Datum anno Domini MCCC quinto die mercurii ante Brandones