Charter Document - 04940124
Charter Number: | 04940124 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'Hôtel-Dieu de Pontoise |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Agreement |
Date: | 1294 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Universis p l i Vicarius [] cum discordia seu lis vel controversia moveretur aut moveri speraretur inter magistrum [] et sorores Domus Dei Pontisarensis ex una parte et priorem prioratus Sancti Petri Pontisarensis ex altera super buffetagio et criagio vinorum venditorum ad brocham gallice a broche in dicto prioratu que dicti magister [] et sorores dicebant et debere habere ex dono principis [] tandem recognoverunt dictam litem [] sopitam in hunc modum Videlicet quod dictus prior et ejus successores erunt in perpetuum immunes et exempti a buffetagio liagio et criagio prefatis Pro hac autem immunitate [] dictus prior in suo feodo dictis magistro [] et sororibus assignavit apud Elemosinam super quandam jardinum quem Robertus Papelart tenet a dicto priore abutizantem ex uno latere ad masuram dicti Roberti et ex alio ad masuram Roberti Lostelier duodecim denarios par census cotagii [] Datum anno Domini M duc nonagesimo quarto die veneris in vigilia Nativitatis Domini