Charter Document - 04940120

Charter Document - 04940120


Charter Number: 04940120
Cartulary Title: Cartulaire de l'Hôtel-Dieu de Pontoise
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Sale
Date: 1293
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus hec visuris Vicarius [] Matheus de Mara clericus et Gaufridus dictus de Vico executores testamenti defuncti Radulphi de Vico quondam clerici [] habentes speciale mandatum vendendi quandam domum quam habebat idem Radulphus ex conquestu suo [] apud Pontisaram in vico sancte Honorine juxta domum que fuit Matildis de Conflencio ex una parte et domum que fuit Juliane dicte Lagluie ex altera moventem de dominio seu censiva prioris et conventus de Conflencio in duodecim denarios censuales [] vendiderunt dictam domum Matheo dicto de Mara clerico advocato tunc temporis curie Pontisare pro quadraginta libris parisiensibus [] Preterea dictus Gaufredus frater et heres defuncti Bartholomeus dictus Lambert maritus Johanne sororis dicti defuncti et Rogerus de Vico frater et heres dicti defuncti ac procurator alium coheredum fratrum et sororum [] hanc vendicionem laudaverunt et approbaverunt [] et obligaverunt omnia sua bona mobilia et immobilia tam ad villam quam ad campus Datum anno Domini MCC nonagesimo tercio mense aprili et die Jovis in Annunciationis Dominice octabis