Charter Document - 04940116
Charter Number: | 04940116 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'Hôtel-Dieu de Pontoise |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 1292 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ph Dei gracia Francorum Rex Notum facimus universis tam presentibus quam futuris quod cum fratres et sorores Domus Dei de Pontisara justo titulo emptionis acquisiverunt Parisius in censiva nostra duas domunculas tenentes unam ad aliam quarum una fuit Haquini Judei de Montemorenciaco et altera dicte Cheron Judee existentes in vico Judeorum qui dicitur vicus inter Duas portas retro domum dicti Domus Dei Parisius situatam Nos divini amoris intuitu et pro remedio anime nostre et animarum felicis recordagenis Regis Phi geniteris nostri et Regine Ysabellis gentricis nostre et aliorum predecessorum nostrorum volumus et concedimus utiidem fratres ac sorores in ampliationem et augmentationem dicte Domus sue dictas duas domumculas cum suis appendiciis pro se et mansione sua predicta tenere possint et perpetuo possidere pacifice et quiete sine coactione aliqua vendendi vel extra manum suam ponendi Salvo tamen in aliis jure nostro et jure quolibet alieno Quod ut firmum et stabile permaneat in futurum presentibus litteris nostrum fecimus apponi sigillum Actum apud Coronam magnam prope Rothomagum anno Domini millesimo ducentesimo nonagesimo secundo mense novembris