Charter Document - 04940102

Charter Document - 04940102


Charter Number: 04940102
Cartulary Title: Cartulaire de l'Hôtel-Dieu de Pontoise
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Exchange
Date: 1285
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Matteus miseratione divina ecclesie Beati Dionysii in Francia abbas humilis et Simon de Nigella locum tenentes Domini Regis Francie Notum facimus universis tam presentibus quam futuris quod tunc magister et fratres Domus Dei Pontisarensis dice est Domino Regi supplicessent ut ipse eis concederet et in perpetuum dimitteret prisoniam seu carcerem de Campaniis quam inclite recordationis Ludovicus Rex genitor Domini Regis qui nunc est retinuerat pro suis prisionariis incarcerandis quando manerium et villam de Campanis cum pertinenciis contulit Domui Dei predicte ac ipsi magistri et fratres Domino Regis in villa Bellimontis procurarent et facerent prisoniam ita sufficientem et ita bonam sicut est prisonia de Campaniis quod Dominus Rex eisdem duxerat annuendum predictique magister et fratres in excambium dicte prisonie de Campaniis Domino Regi obtulerint quandam domum apud Bellummontem sitam a dicta Domo Dei acquisitam una cum quibusdam aliis reditibus que dicte Domui Dei remanent a Johanne de Valle Radulphi armigero et ejus uxore que dicitur magna Domus de Burgo prout se comportat constructis in ipsa domo foveis et receptaculis aptis ad prisionarios custodiendos et temnendos Nos audita et intellecta relatione Baillivi Silvanectensis magistri Odonis de Monsterolio magistri cementarii operum Domini Regis et quorumdam aliorum quos miseramus pro dicta domo et carceribus constructis in ea videndis per relationem consideratis pluribus causis et rationibus nobis innotuit excambium hujusmodi tam Domino Regi quam dicte Domui Dei esse utile dictam prisoniam de Campaniis nomine Domini Regis et pro ipso dicte Domui Dei in perpetuum dimittamus et quittamus pro dicta domo de Bellomonte cum foveis et carceribus constructis in ea Domino Regi et ejus successoribus imperpetuum remansuris Quod ut ratum et stabile permaneat infuturum presentes litteras sigillo regio quo utimur fecimus sigillari Actum Parisius anno Domini MCC octogesimo quinto mense septembri