Charter Document - 04940080

Charter Document - 04940080


Charter Number: 04940080
Cartulary Title: Cartulaire de l'Hôtel-Dieu de Pontoise
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Sale
Date: 1276
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s):

Charter:

Universis p l i Vicarius [] Johannes dictus de Calvomonte dominus de Valle Radulphi armiger et domicella Ysabellis ejus ejus uxor asseruerunt quod habebant medietatem cujusdam domus apud Bellummontem vulgariter nuncupate Grandis domus de Burgo site ante stallos panum que domus fuit defuncti Guillelmi de Herouvilla patris dicte domicelle et Henrici de Herouvilla quondam fratris dicti Guillelmi militum que ipsa medietas contingebat dictam Ysabellim ex descensu vel ex successione Guillelmi patris sui [] Item asseruerunt [] quod habebant jus dominicum sive feodale in reliqua medietate predicte grandis domus movente de feodo ipsorum [] Item [] decem solidos annui census percipiendi super domum Odardi dicti le Jonglur et Sarre ejus uxoris apud Bellummontem sita post portam dictam de Burgo de foris juxta domum Petri dicti Boudin ita videlicet quod post decessum dictorum Odardi et Sarre dicta domus revertetur de pleno jure ad habentes causam a dictis Johanne et Ysabelli Item [] duodecim denarios par annui census capitalis super tribus quarteriis vinee site in loco qui communiter dicitur Orgeval que tenet predictus Odardus le Jonglur Item [] quatuor solidos par annui census super quadam pecia terre arabilis quam tenet Ysabellis la Papronne de Lusarchiis Item [] jus dominicum seu feodale super quadam domo apud Bellummontem sita juxta domum Odardi le Jonglur ex una parte et juxta muros ville Bellimontis ex altera quam tenent Petrus Boudin et Margareta ejus uxor quam Margaretam contingit dicta domus ex successione paterna Item asseruerunt quod possidebant omnes res hujusmodi [] in feodo et recto homagio nude et immediate a Domino Rege Francie Preterea [] recognoverunt se vendidisse magistro [] et sororibus Domus Dei de Pontisara pro lx libris par [] Datum anno Domini MCCLXX sexto die sabbati post Trinitatem estivalem