Charter Document - 04940073

Charter Document - 04940073


Charter Number: 04940073
Cartulary Title: Cartulaire de l'Hôtel-Dieu de Pontoise
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1272
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s):

Charter:

Universis p l i Vicarius [] Odo dictus de Petralata burgensis Pontisare et Juliana ejus uxor tunc de parochia Beate Marie Pontisare recognoverunt se dedisse in puram et perpetuam elemosinam magistro [] et sororibus Domus Dei Pontisarensis duos solidos parisienses annui census quos habebant super quadam domo dicte Domus Dei que fuit defuncti Johannis Sanxonis [] Preterea recognoverunt se vendidisse predictis magistro [] quinque solidos et sex denarios census cotagii pro sexaginta quindecim solidis paris de quibus se tenuerunt pro pagatos quos vero quinque solidos et sex denarios census dicti Odo et Juliana dicebant se habere et percipere singulis annis in Caveteria Pontisare videlicet duos solidos super domum Johannis dicti de Colle ad Pascha Domini duos solidos super domum Johannis le Hordier que fuit ut dicitur Guillelmi le Hordier et decem et octo denarios super masuram seu domum Galteri dicti Pillon que domus fuerunt quondam Moriend Grosse teste ut dicitur [] Datum anno Domini millesimo ducentesimo septuagesimo primo mense marcii die mercurii post dominicain qua cantatur Reminiscere