Charter Document - 04940065

Charter Document - 04940065


Charter Number: 04940065
Cartulary Title: Cartulaire de l'Hôtel-Dieu de Pontoise
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Ammortisement
Date: 1269
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Universis presentes litteras inspecturis Johannes de Campaniis miles salutem in Domino Notum facimus quod cum Petrus de Croiaco armiger vendidit [] conventui Sti Antonii juxta Parisius vineam de Clauso continentem circiter unum arpentum Item dimidium arpentum prati subtus ipsam vineam Item campipartem trium jornalium et dimidium terre et feodum de Wagnero quod Robertus de Montigniaco tenet ab ipsis religiosis que omnia dictus Petrus a nobis in feodum tenebat nos venditionem [] concedimus in manu mortua [] sine aliqua redevencia et alio onere quocumque salvis tunc tredecim den annui redditus ecclesie de Campaniis debitis in quibus nullum jus habemus [] et garantizabimus contra fratres et sorores nostros In cujus rei testimonium sigillum nostrum presentibus apposuimus Datum anno Domini MCCLX octavo mense januarii