Charter Document - 04940057
Charter Number: | 04940057 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'Hôtel-Dieu de Pontoise |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Consent |
Date: | 1266 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Robertus divina miseratione Aurelianensis episcopus universis presentes litteras inspecturis salutem in Domino Noveritis quod in nostra presentia constituta nobilis domina Margareta uxor nobilis viri Gaufridi de Capella militis de voluntate et assensu predicti Gaufredi quidquid juris ipsa domina habebat in domo et terris et aliis quibuscumque rebus in parochia de Herovilla et nominatim in feodo quod fuit Henrici de Puteolis que omnia Johannis de Charz armiger dictus Galois dicto Gaufrido et dicte domine tradiderat et assignaverat nomine permutationis in feodo Odonis de Centumnicibus militis siti magistro et fratibus Domus Dei de Pontisara quitavit penitus et dimisit et venditionem magistro et fratibus a dicto Gaufredo marito suo precio undecim viginti libris parisiensibus [] ratam habuit [] Anno Domini MCCLX sexto die Sabbati ante festum B Nicholai hyemalis