Charter Document - 04940048

Charter Document - 04940048


Charter Number: 04940048
Cartulary Title: Cartulaire de l'Hôtel-Dieu de Pontoise
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Sale
Date: 1261
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Universis presentes litteras inspecturis Richardus de Chambliaco Major et socii sui Odo Coubree Gilo Juvenis Johennes de Ruella Aden Potin Richardus de Locis Johennes Draperius Johennes dictus Messent et omnes alii pares communie de Pontisara salutem in Domino Noveritis quod in nostra presentia constituti Stephanus dictus de Fonte et Agnes ejus uxor recognoverunt se vendidisse et in perpetuum quitavisse Illustrissimo Domino Ludovico Dei gracia Francie Regi pro sexaginta quatuor libris par suis quitis de quibus se tenuerunt coram nobis plenarie pro pagatis in pecunia numerata Quatuor L p augmentati census siti supra duas plateas sitas inter Domum Dei Pontisarensis ex una parte et domum que fuit Petri dicti Juvenis ex altera Tenendas habendas ac etiam possidendas dicto Illustrissimo Domino Ludovico Dei gracia Francie regi vel ab ipso causam habentibus jure hereditario libere quiete pacifice et imperpetuum sine contradictione vel calumpnia dictorum St et Agnetis ejus uxoris aut eorumdem heredum et ad faciendam ex inde salvo jure dominico suam pleniter voluntatem Promiserunt Stephanus et Agnes ejus uxor fide prestita corporali coram nobis quod contra hujusmodi venditionem et quitationem ratione hereditatis conquestus elemosine quocumque jure sui quoquomodo vel aliquatenus super promissis competenti per se aut per alios de cetero non venient in futurum [] Et quantum ad hec tenenda et firmiter adimplenda dictus St et Agnes ejus uxor se et omnia bona sua mobilia et immobilia presentia et futura ubicumque sint supposuerunt juridictioni majoris et parium communie de Pontisara penitus et expresse In cujus rei testimonium et muniminem nos ad petitionem dictorum St et Agnetis ejus uxoris sigilli communie de Pontisara ad causas munimine presentes litteras fecimus communiri Actum anno Domini M ducentesimo sexagesimo primo mense jugnio