Charter Document - 04940042

Charter Document - 04940042


Charter Number: 04940042
Cartulary Title: Cartulaire de l'Hôtel-Dieu de Pontoise
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Sale
Date: 1260
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Notum sit omnibus presentibus et futuris quod ego Adam de Guallonnel miles filius domini Johannis de Guallonnel militis vendidi et concessi et penitus quitavi priori fratribus et sororibus Domus Dei de Pontysara juxta pontem et eorum successoribus quod habebam et habere poteram apud Pontysaram videlicet in vico de Aneri et in territorio de Rourai quod vocatur la Haie Milescent et in valle de sub nemore de Aneri et in valle de Valle Gerout et in territorio de Maloesel et inter vallem Hermer et Pontysaram tam in domibus quam in terris vineis et aliis reditibus qui apud Pontysaram reddebantur omnibus pertinenciis jure atque dominio predictorum pro trescentis libris parisiensibus de quibus jam mihi plenius extitit satisfactum Tenendum habendum et jure hereditario possidendum pacifice libere et quiete dictis priori [] et eorum successoribus absque ulla contradictione in posterum [] Salvo jure Regis Francie Capitalis domini predictorum Et ut hoc firmius futus temporibus perseveret sigilli mei munimine roboravi Actum anno Incarnationis Dominice MCC sexagesimo mense majo