Charter Document - 04940039
Charter Number: | 04940039 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'Hôtel-Dieu de Pontoise |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1259 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus hec visuris frater Odo permissione divina Rothomagensis ecclesie minister indignus salutem eternam in Domino Noveritis quod Reginaldus presbiter rector ecclesie Beati Andree de Pontisara dicebat obventiones hospitalis Beati Nicholai juxta pontem Pontisare jure parochiali debitas ad se ratione sue predicte ecclesie pertinere eo quod infra metas ejusdem parochie predictum hospitale dicitur situm esse et dicebat predictum hospitale sibi teneri in viginti et septem solidis parisiensibus annui redditus Tandem dictus rector in nostra presencia constitutus occasionem discordie cupiens evitare redditus et obventiones prefatas hospitali predicto quitavit in perpetuum et remisit pro sexaginta et decem solidis parisiensibus percipiendis annuatim a predicto rectore et successoribus ejus a prepositura Excellentissimi viri Ludovici Dei gratia Regis Francorum apud Pontisaram prout in litteris ejusdem Domini Regis super hoc confectis dicitur plenius contineri Preterea ne occasione subjectionis vel juris parochialis alicujus in predicto hospitali commemorantes ab infirmorum obsequiis abstrahi contingat aut etiam molestari dictus rector suo et ecclesie sue nomine hospitali memorato omne jus parochiale pietatis intuitu quitavit in perpetuum et remisit Nos autem quitationem et remissionem supradictas prout rite et provide facte sunt pontificali auctoritate duximus confirmandas Datum anno Domini M ducentesimo quinquagesimo nono mense septembri