Charter Document - 04940030
Charter Number: | 04940030 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'Hôtel-Dieu de Pontoise |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1258 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Universis presentes litteras inspecturis maior et pares communie Pontisare salutem in Domino Noveritis quod nos in nostra presentia constituti Julianus de Ponte burgensis Pontisare et Petronilla uxor ejus recognoverunt communi assensu eorum vendidisse et in perpetuum quitavisse Excellentissimo Domino Ludovico Dei gratia Francorum Regi pro ducentis libris parisiensibus suis quitis de quibus tenuerunt se bene et integre pro pagatis in pecunia numerata duas partes totius prati quod solet dici pratum Regis liberas et immunes ab omni debito censu redditu et alio aliquo honere et etiam quiquid juris [habebant] vel habere poterant in predicto prato excepto censu qui debebatur Domino Regi pro eodem tenendum et habendum Domino Regi vel ejus causam habentibus libere pacifice hereditarie et quiete Dicti vero Julianus et Petronilla uxor ejus per obligationem omnium bonorum suorum mobilium presentium et futurorum ubicumque sint et fuerint predictas duas partes tocius dicti prati ut dictum est venditas Domino Regi vel ejus causam habentibus contra omnes ad usus et consuetudines patrie promiserunt bene et fideliter garandire Johannes vero dictus Salnarius Guillelmus Minerius et Johannes dictus Donic burgenses Pontisare de omnibus promissis et singulis fideliter observendis et ut dictum est garantizandis ad instanciam dictorum Juliani et Petronille uxoris sue constituerunt se fide jussores unusquisque in solidum coram nobis In cujus rei testimonium et munimen apud peticionem dictorum Juliani et Petronille uxoris ejus et etiam dictorum fidejussorum presentes litteras sigilli communie Pontisare ad causa munimine duximus roborari Datum anno Domini MCC quinquagesimo septimo mense febriarii