Charter Document - 04940024

Charter Document - 04940024


Charter Number: 04940024
Cartulary Title: Cartulaire de l'Hôtel-Dieu de Pontoise
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1234
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Noverint universi tam presentes quam futuri quod cum contencio esset inter Domum Dei de Pontisara ex una parte et Emelinam et Agnetem de Capiteville sorores ex altera de II arpentis vinearum et dimidio que vinee site sunt apud Bercoucourt ad ruelam de Vaulorent et aliud arpentum est apud Soocourt et de duobus arpentis terre que sita sunt in territorio de Genetai Talis pax facta fuit quod dicta Domus Dei dedit pro bona pace dictis sororibus Emeline scilicet et Agneti XII lib parisienses tali conditione quod de cetero dicte sorores et heredes sui de ista re dictam Domum in posterum trahere in causam Ego vero Buchardus dominus Montemorenc[iaci] ad peticionem utriusque partis ut hoc ratum et inconcussum permaneat presentes litteras sigilli mei munimine roboravi et istam pacem contra omnes teneor garantizare Datum anno Dni MCCXXX tercio mense marcio apud Taberniacum