Charter Document - 04940023
Charter Number: | 04940023 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'Hôtel-Dieu de Pontoise |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Concession |
Date: | 1233 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego Radulphus de Sarneio miles Notum facio omnibus presentes litteras inspecturis quod ego concessi fratribus Domus Dei de Pontisara quamdam terram sitam apud Valles juxta Ruppam juxta pratum quod ipsi tenent de me quiete et pacifice imperpetuum possidendam per duobus miniis censualibus monete currentis mihi et heredibus meis annuatim in octabis Beati Dionysii et de prato prenominato tenentur mihi et heredibus meis decem et octo denarios censuales ad easdem octabas Predicti vero fratres quitaverunt terram de Ruppe quam de me tenuerunt per longum tempus ad usus meos et heredum meorum perpetue possidendam Quod ut ratum et firmum permaneat presentes litteras sigilli mei munimine roboravi Actum anno Dni MCCXXX secundo mense marcio