Charter Document - 04940018

Charter Document - 04940018


Charter Number: 04940018
Cartulary Title: Cartulaire de l'Hôtel-Dieu de Pontoise
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1225
Date type: Internal, A.D., Regnal
Resource Link(s):

Charter:

In nomine Domini amen Ludovicus Dei gracia Francorum rex Noverint universi presentes pariter et futuri quod nos Stephano de Bocunviler servienti nostro et heredibus suis de uxore sua desponsata propter suum fidele servitium dedimus et concessimus prata nostra que sunt sub domo nostra apud Pontisaram tenenda et habenda in perpetuum sicut ea tenebamus salva justicia nostra ita quod in dictis pratis non potest facere villam sed in eis potest facere domum ad hebergagium suum et de dictis pratis reddet predictus Stephanus et heredes sui nobis et heredibus nostris xx solidos censuales annuatim in festo Omnium Sanctorum Actum anno MCCXXV regni vero nostri tertio Astantibus in palatio nostro dapifero nullo Radulfo buticulario Bartolomeo camerario Mattheo constabulario