Charter Document - 04940013

Charter Document - 04940013


Charter Number: 04940013
Cartulary Title: Cartulaire de l'Hôtel-Dieu de Pontoise
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Renunciation
Date: 1214
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Noverint universi quod ego Radulfus de Labevilla miles et Hemardus awunculus meus assensu uxorum nostrarum et heredum nostrorum dedimus et eleemosynavimus Domui Dei de Pontesia quicquid habebamus in domo Simonis presbyteri confris ejusdem Domus tenendum in puram et perpetuam eleemosynam Nos autem redditus domus et omnia jura pertinentia renunciavimus Ego et Hemardus scilicet coram Garnerio de Cergio maiore Pontesie ad diem et coram paribus suis Herberto de Ruela Radulfo Ascelin Herveio de Gerincort et coram Ada de Ruela et aliis pluribus Quod ut ratum permaneat ad precem Hemardi awunculi mei et ad petitionem uxorum nostrarum et heredum nostrorum ego presentem cartam roborari dignum duxi Actum anno domini MCCXIV mense junio