Charter Document - 04940007
Charter Number: | 04940007 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'Hôtel-Dieu de Pontoise |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1208 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Notum sit presentibus et futuris quod domina Aelais de Sanctolio dedit et concessit pro salute anime sue in remedio animarum antecessorum suorum Deo et S te Marie et Domui Hospitalis pauperum Pontisare novem sextarios bladi in granchia sua apud Gerincort reddendos infra mensem Augusti tenendos et possidendos in perpetuam elemosinam et permanentem Domui predicte et pauperibus et aliis ibi clericis et laicis cohabitantibus Hoc autem donum concessit Galterus de Sanctolio filius ejus et Beatrix filia ejus et maritus suus domnus Ricardus de Bacelmont Domnus etiam Hugo de Bouconviller frater et Eremburga soror predicte Aelays hoc concesserunt fide jussoribus autem istis de garantizando domino Ricardo de Bacealmont et Beatrice filia predicte Aelays uxore ipsius Ricardi et domina Eremburga sorore domine Aelays Hugone preposito de Gerincourt Ric s Achard s [Richardo] Cementario Drocone de Boissi Galterio de Cruce Hermano Cresperel Petro de Grandino Ricardo filio maioris hospitibus domine Aelays de Gerincourt omnibus fidejussoribus tali modo quam aliis predictis quod si controversia vel querela evenerit de elemosina detinenda vel retrohabenda vel perturbanda quum ad statutum terminum solvatur ipsi fide jussores prescripti singulis annis elemosinam prenominatam reddent quousque Domui Dei et cohabitantibus lucide deliberetur propria manu servientium in domo recipienda Et ut hoc ratum et irrevocabile permaneat Domui et confratribus insempiternum Ego Theobaldus de Maldestour [et] frater eius nepotes predicte Aelays domini feodi de quo elemosina movet pro veritate doni commemoranda et dono potius conservando sigillorum nostrorum appensione presentem paginam confirmamus Actum est ab Incarnatione Domini MCCVIII mense junii