Charter Document - 04940005

Charter Document - 04940005


Charter Number: 04940005
Cartulary Title: Cartulaire de l'Hôtel-Dieu de Pontoise
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Foundation
Date: 1201
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Notum sit omnibus ecclesie filiis fidelibus quod Godefridus de Herenni et Mathildis uxor ejus et Droco frater ejus g[ermanus] et Isabel uxor ejus que fuit filia Achonis de Bithinvilerz vendiderunt Domui Dei de Pontisara unum modium bladi in parte sua decime quam habent apud Gerincourt libere et quiete in perpetuum possidendam Et preterea prenominati milites et uxores eorum pro animabus suis et antecessorum suorum dederunt in eleemosinam perpetuo durandam duos sextarios bladi ad luminare olei ante altare Beati Guillelmi Et de hac venditione et hac donatione suum domum super altare Beati Nicholai presentaverunt Et si aliquid impedimentum aliquo modo oreretur quod predicta Domus Dei plenarie non possideret et haberet singulis annis bladum predictum predicti milites et uxores eorum dederunt Domui Dei per defectum in contraplegium universas res suas tam in reditibus quam in aliis Hanc pactionem et donationem predicto modo factam fiduciaverunt tenendam Domui Dei Sciant presentes et futuri quod ego Gaudefridus sigilli mei auctoritate ut firmiter teneretur hanc rem confirmavi Istis assistentibus ex parte nostra testibus Radulpho de Gerincourt Guiardo fratre ejus Reinero filio Radulphi Radulpho de Balincourt Ex parte Domus Dei Adam de la Rouel tunc temporis maiore communie Pontisare Richardo Drapario Odone fratre ejus Roberto Camerario Radulpho Doliatore Alberico de Godengres Gerardo de Petralata Actum anno Incarnati verbi MCC primo magistris et procuratoribus predicte Domus Thomas Textore et Guillelmo de Muncie