Charter Document - 04940002

Charter Document - 04940002


Charter Number: 04940002
Cartulary Title: Cartulaire de l'Hôtel-Dieu de Pontoise
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1197
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

In nomine Dei et individue Trinitatis amen Notum sit omnibus fidelibus Ecclesie filiis quod Renaudus Musavene pro anima Bochardi de Montemorenciaco et pro anima sua et antecessorum suorum dedit et concessit in perpetuam eleemosynam Domui Dei de Pontisara ad procurationem unius sacerdotis qui in eadem domo divina celebrabit mysteria xl solidos annuatim percipiendos in censu suo de Taverni ad octabas S ti Dionisii et IIII or modios vini quod assignavit capiendos tempore vindemiarum in quodam redditu vini quem apud eamdem villam possidebat Si autem redditus ille vini ad illos IIII or modios vini perficiendos non sufficeret statuit prefatus Renaudus predicte Domui I Modium bladi in granchia sua Sancti Graciani de blado ejusdem granchie infra mense Augusti reddendum Concessit preterea idem quod defuncto primo isto capellano eodem Renaudo irrequisito licebit maiori Pontisare et burgensibus alium capellanum substituere Ego vero Matheus de Montemorenciaco hanc eleemosynam concedo et manu capio tenendam et garandiandam predicte Domui et ut rata permaneat sigillo meo cum sigillo Renaudi corroboravi Actum anno [ab] Incarnatione Verbi mcxcvii his [presentibus] Matheo de Lislete Radulfo de Conflens Ivone fratre ejus Odone de Dumnei Hug[on]e de Boiles Anselmo clerico de Champainne Johanne de Corvesne Odone le Draper [tunc] maiore Pontisare Roberto de Ponte Gaufrido de Ponte Johanne Maisent Adam de Ruella Isembardo le Macon