Charter Document - 04930055

Charter Document - 04930055


Charter Number: 04930055
Cartulary Title: Cartulaire et censier de Saint-Merry de Paris
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Judgement
Date: 1250 - 1253
Date type: Assigned
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

Sciendum est quod anno Domini MCC quinquagesimo dominus Petrus de Latigniaco major noster traxit in causam Injorannum Ferperium qui colligit coustumas ville pro eo quod receperat in terra nostra theloneum usque ad quandam summam de aluta in terra dicta vendita Ipse coram officiali ita defendebat se quod alute una pars vendita fuerat in falso et alia pars alute fuisset vendita in die Veneris ante nonam tradita fuit tamen post nonam Unde dicebat quod theloneum alute vendite in falso et alute tradite die Veneris post nonam que vendita fuisset ante nonam debebat esse suum pro rege Henrico Obtulit probare coram officiali Tandem ipse reddidit in curia Parisiensi dicto Petro majori tres solidos de sex solidis quos receperat ipse de theloneo alute tradite post nonam que vendita fuerat ante nonam et alios tres solidos promisit ei reddere Hanc solutionem vidi et hiis interfui anno predicto sabbato sive die Lune ante Cineres vel circa ante tamen diem Cinerum Anno Domini MCC quinquagesimo tercio dominica in festo Sancti Mathei quedam mulier que vocabatur Marguareta de Sancto Justo capta fuit in ecclesia Sancti Mederici Parisiensis pro eo quod imponebatur sibi quod ante fontes ecclesie amputaverat quamdam bursam que ducta fuit ad domum Jacobi Grimoudi majoris Sancti Mederici pro dicto delicto Et eam dominus Jacobus tenuit usque ad crastinum in mane et in dicto crastino adducta fuit ad prisionem capituli et ibi fuit in prisione Sciendum est tamen quod Johannes Bigue prepositus Parisiensis eam petiit a domino Jacobo sed eam non habuit et ita remansit De neg[otiis] Sancti Mederici Sciendum est quod [cum] Robertus Hennapius dictus Houlier maritus Marguarete commorans in terra Sancti Mederici in vico de Falsa Posterna [mortuus fuisset] in terra nostra sine herede prepositi Parisienses scilicet Odo Popin et Odo Rufi miserunt ad domum ipsius defuncti servientes qui bona ipsius quem dicebant esse albanum sub clavibus includerent quasi devoluta ad regem Moniti fuerunt dicti prepositi quod eos revocarent a terra Sancti Mederici per officialem Parisiensem scilicet magistrum Natalem Revocaverunt iidem servientes emissa hujusmodi monitione sed res ipsius defuncti et dicte Marguarete incluserunt sub clavibus quas claves habuerunt prepositi per aliquot dies Postmodum requisite sunt claves ex parte canonicorum Sancti Mederici et tandem liberate fuerunt dicte claves et bona ipsius defuncti a dictis prepositis absque compulsione judicis sed mera voluntate prepositorum Has claves ego Garnerius in Castelletum ivi quesitum et eas mihi tradidit Hugo Theglerarius clericus Castelleti presente Herveo nepote defuncti Alexandri ante locum ubi tenentur placita Castelleti Et sic super hoc in quiete remansimus et bona dicti defuncti vendidimus dicte Margarete pro duodecim libris ut credo Quod claves sic tradite fuerunt sciunt dictus officialis cui Hugo Grimout qui tenebat tunc [placita] Castelleti promisit claves liberare item Judocus serviens curie hoc scit et Hugo clericus predictus ego et Herveus predictus dominus Petrus de Latigniaco canonicus Sancti Mederici tunc major existens et Jacobus Grimoudi maior noster laicus item Richardus de Riveriis et alii multi Hec facta sunt in septembri anno Domini MCC quinquagesimo Postmodum subsequentes prepositi Parisienses scilicet Herveus de Eadem et Odo Popin eodem anno mense decembri scientes hoc miserunt ad dictam domum servientes suos et postea fuerunt moniti ab officiali et a magistro Luca baillivo episcopi quod revocarent eos Et hoc factum fuit sine litteris per Bouteroue Et cum hoc non facerent fecit eos citari idem officialis coram se et pendente secunda citatione fuerunt revocati dicti servientes et sic in pace remansimus Ista ultima revocatio facta fuit die Jovis post Natale Domini anno predicto Anno predicto Galtero Magistro et Nicholao Barbete existentibus prepositis quoddam hostium interceptum fuit pro furato in terra nostra Illud vendicavit coram maiore nostro uxor magistri Simonis de Sancto Juliano et liberatum fuit ei Ipsi prepositi dicebant quod ad nos non pertinebat cognoscere de re furata et tandem ita dimiserunt nos in pace et ita usi sumus Anno Domini MCCL tempore Nicholai Barbete et Galteri Magistri prepositorum Parisiensium habuerunt et obtinuerunt canonici Sancti Mederici quoddam ostium quod uxor magistri Simonis de Sancto Juliano advocati clerici perdiderat et invenerat in terra Sancti Mederici Quod ostium liberavit Jacobus Grimoudi maior Sancti Mederici dicte mulieri super quo voluerunt dicti prepositi habere justiciam set non obtinuerunt immo canonici [] continetur Item eodem anno tempore Odonis Popin et Odonis Ruffi prepositorum Parisiensium qui dictis Nicholao et Galtero successerunt quidam homo decessit in dicta terra Sancti Mederici intestatus et erat madelinarius et ipsi tunc prepositi miserunt servientes suos ad domum ipsius in terra Sancti Mederici quia dicebant quod ex debebat habere aillant domum eo quod idem homo defunctus erat albanus et decesserat sine prole Tandem per [auctoritatem ecclesia]sticam tempore officialis Natalis recesserunt et ceperunt claves archarum domus et postmodum eas et res alias ipsius domus reddiderunt ante presidem Castelleti et illas claves reddidit Hugo Tegularius tunc clericus prepositorum michi Garnerio canonico Sancti Mederici Parisiensis et hiis interfuit Hugo predictus ego Hugo Grimodi qui audiebam causas Castelleti et Judocus serviens domini episcopi et Herveus diaconus nepos domini Alexandri beneficiati tunc Sancti Mederici Anno Domini MCCL tertio mense septembris Johannes dictus Le Bougre de terra Sancti Mederici fecit arrestari quoddam boissellum ad mesurandam farinam per prepositum Parisiensem scilicet Johannem Bigue quod boissellum habebat quedam mulier de terra Sancti Mederici dicens quod furatum sibi fuerat et posuit quatuor denarios supra boissellum Tandem prepositus nobis canonicis Sancti Mederici liberavit et dimisit dictam mulierem et boissellum et postmodum Jacobus Grimoudi maior tempore quo ego Garnerius eram maior cognovit super hoc et petiit quod Johannes sibi emendaret hoc quod conquestus fuerat coram preposito de hospita Sancti Mederici sed hic negavit per juramentum coram maiore dicto