Charter Document - 04930045
Charter Number: | 04930045 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire et censier de Saint-Merry de Paris |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Surrender |
Date: | 1210 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
Thomas Dei misericordia Hermeriarum abbas totaque ejusdem loci congregatio omnibus ad quos presens scriptum pervenerit in Domino salutem Noveritis quod canonici Sancti Mederici Parisiensis domui Sancte Trinitatis Parisiensis quinque cameras que in eorum censiva site fuerunt predicte domui in elemosinam de communi assensu partium possidendas concesserunt unanimiter et benigne et retenta tamen in eisdem cameris predictis canonicis Sancti Mederici omni justitia fundi terre Domus vero predicta prefatis canonicis septem solidos parisiensium censuales ad festum Sancti Remigii capiendos reddere tenebitur annuatim pro cameris habendis Preterea sciendum est quod si contigerit in futuro prenominatos canonicos Sancti Mederici sive in domibus sive in aliis possessionibus quibuscunque aliquid adipisci in potestate domus Sancte Trinitatis ad equipollentiam predictarum camerarum et per totidem solidos de acquisitione facta in sua censiva permittet canonicis Sancti Mederici possidere pacifice dictam domum Quod ut ratum teneat et ne alicujus malignitate perturbetur ad petitionem dictorum canonicorum fecimus presens scriptum et sigilli nostri munimine capituli confirmavimus Actum anno gratie MCCX