Charter Document - 04930041
Charter Number: | 04930041 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire et censier de Saint-Merry de Paris |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Quit Obligation |
Date: | 1180 - 1200 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego Johannes Noviomensis thesaurarius notum facio presentibus et futuris quod cum Garinus de Villa Judea canonicis Beati Mederici Parisiensis quamdam terram que est apud Laiacum vendidisset et Adda filia Petri de Laiaco sepe et multum reclamavit et ejusdem terre venditionem voluit irritare verum ad petitionem et instantiam bonorum virorum prefata Adda neptis mea prefate terre venditionem fide data ratam habuit et in Parisiensi capitulo confirmavit Quod ut ratum et stabile perseveret litterarum mearum testimonio et sigilli mei munimine roboravi Testes sunt Petrus de Campello canonicus Parisiensis Rosardus canonicus magister Arnulfus magister Hosmundus magister Albertus Paganus dyaconus Rogerus dyaconus magister Simon laici Homondus Eustachius Theobaldus Comes Herbertus Joscelinus Omnes isti de Laiaco sunt