Charter Document - 04930040

Charter Document - 04930040


Charter Number: 04930040
Cartulary Title: Cartulaire et censier de Saint-Merry de Paris
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Judgement
Date: 1212
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Officialis Parisiensis omnibus presens scriptum inspecturis in Domino salutem Noveritis quod constituti coram nobis Guillelmus et Auxendis ejus uxor de querela que vertebatur inter ipsos ex una parte et canonicos Sancti Mederici Parisiensis ex altera super duobus solidis annuatim assignatis eisdem canonicis pro quodam anniversario faciendo supra domum que fuit Roberti Cementarii in vico de Quiquempoit compromiserunt fide media in magistrum Bartholomeum concanonicum ejusdem ecclesie promittentes eadem fide quod quicquid idem Bartholomeus super premissa querela statuerit ipsi inviolabiliter observarent nec contra dictum suum aliquatenus super hoc reclamarent Dictas vero Bartholomeus dicto suo statuit predictos duos solidos predicte ecclesie pacifice remanere nec predicti Guillelmus et Auxendis super predictis duobus solidis predictam ecclesiam de cetero inquietare Dictus vero B[artholomeus] dedit dictis Guillelmo et Auxendi v solidos de bonis ecclesie memorate et pallium reddidit obligatum eisdem pro censu anni preteriti Actum anno gratie MCCXI mense februarii